|
LITTERAE APOSTOLICAE MOTU PROPRIO DATAE
quibus Normae de gravioribus delictis
Congregationi pro Doctrina Fidei reservatis
promulgantur
E CIVITATE VATICANA
MMI
[Posted by ZENIT on April 30, 2001, with the following note: Apostolic
Letter "Sacramentorum sanctitatis tutela", given "motu
proprio", promulgating the norms on the more serious offenses reserved
to the Congregation for the Doctrine of the Faith (30 April 2001).]
[Also posted at: http://www.vatican.va/holy_father/john_paul_ii/motu_proprio/documents/hf_jp-ii_motu-proprio_20020110_sacramentorum-sanctitatis-tutela_lt.html]
Sacramentorum sanctitatis tutela, SS.mae Eucharistiae maxime et Paenitentiae,
necnon fidelium in sortem Domini vocatorum praeservatio in observantia
sexti Decalogi praecepti, postulant ut ad salutem animarum procurandam,
"quae in Ecclesia suprema semper lex esse debet" (Codex Iuris
Canonici, can. 1752), ipsa Ecclesia sua pastorali sollicitudine interveniat
ad praecavenda violationis pericula.
Iam inde a Praedecessoribus nostris per opportunas Apostolicas Constitutiones
sanctitati sacramentorum, praesertim Paenitentiae, provisum est, sicut
Benedicti Papae XIV Constitutione Sacramentum Poenitentiae, die 1 mensis
iunii anno 1741, edita;[1] itemque canones Codicis Iuris Canonici anno
1917 promulgati, cum eorum fontibus, quibus sanctiones canonicae contra
huius speciei delicta statutae fuerant, eundem scopum persequebantur.[2]
Recentiore tempore ut ab his et conexis delictis praecaveatur, Suprema
Sacra Congregatio Sancti Officii per Instructionem, incipientem a verbis
Crimen sollicitationis, ad omnes Patriarchas, Archiepiscopos, Episcopos
aliosque locorum Ordinarios "etiam Ritus Orientalis" directam
die 16 mensis martii anno 1962, modum procedendi hisce in causis statuit,
quippe quae in ipsis iudicialis competentia, sive per viam administrativam,
sive per viam processualem, exclusive tributa erat. In mente retinendum
est quod huiusmodi Instructio vim legis habebat, cum Summus Pontifex,
ad normam can. 247 § 1 Codicis Iuris Canonici anno 1917 promulgati,
praeerat Sancti Officii Congregationi et de sua ipsius auctoritate Instructio
procedebat, Cardinale pro tempore existente tantum Secretarii munere fungente.
Felicis recordationis Summus Pontifex Paulus Papa VI competentiam iudicialem
et administrativam in procedendo "secundum suas emendatas et probatas
normas" confirmavit per Constitutionem Apostolicam de Romana Curia
Regimini Ecclesiae Universae, die 15 mensis augusti anno 1967 editam.[3]
Denique, Nostra qua pollemus auctoritate, in Constitutione Apostolica
Pastor bonus, die 28 mensis iunii anno 1988 promulgata, expresse statuimus:
"Delicta contra fidem necnon graviora delicta tum contra mores tum
in sacramentorum celebratione commissa, quae ipsi delata fuerint, [Congregatio
pro Doctrina Fidei] cognoscit atque, ubi opus fuerit, ad canonicas sanctiones
declarandas aut irrogandas ad normam iuris, sive communis sive proprii,
procedit",[4] ulterius confirmando et determinando iudicialem eiusdem
Congregationis pro Doctrina Fidei competentiam tamquam Tribunalis Apostolici.
Approbata a Nobis Agendi ratione in doctrinarum examine,[5] necesse quidem
erat pressius definire sive "graviora delicta tum contra mores tum
in sacramentorum celebratione commissa", pro quibus competentia Congregationis
pro Doctrina Fidei exclusiva manet, sive etiam normas processuales speciales
"ad canonicas sanctiones declarandas aut irrogandas". Hisce
Nostris Litteris Apostolicis Motu Proprio datis hoc opus perfecimus ideoque
per eas promulgamus Normas de gravioribus delictis Congregationi pro Doctrina
Fidei reservatis, in duas partes distinctas, quarum prima continet Normas
substantiales, secunda vero Normas processuales, mandando omnibus quorum
interest ut studiose et fideliter servent. Ipsae Normae vim legis exserunt
eadem die qua promulgatae sunt.
Contrariis quibuscumque, etiam speciali mentione dignis, non obstantibus.
Ioannes Paulus PP. II
[1] Benedictus PP. XIV, Constitutio Sacramentum Poenitentiae, 1 iunii
1741, in Codex Iuris Canonici, Pii X Pontificis Maximi iussu digestus,
Benedicti Papae XV auctoritate promulgatus, Documenta, Documentum V, in
AAS 9 (1917) Pars II, 505-508.
[2] Cf. Codex Iuris Canonici anno 1917 promulgatus, cann. 817, 2316, 2320,
2322, 2368 § 1, 2369 § 1.
[3] Cf. Paulus PP. VI, Constitutio Apostolica Regimini Ecclesiae universae,
De Romana Curia, 15 augusti 1967, n. 36, in AAS 59 (1967) 898.
[4] Ioannes Paulus PP. II, Constitutio Apostolica Pastor bonus, De Romana
Curia, 28 iunii 1988, art. 52, in AAS 80 (1988) 874.
[5] Congregatio pro Doctrina Fidei, Agendi ratio in doctrinarum examine,
29 iunii 1997, in AAS 89 (1997) 830-835.
|
|